- CLAMARE
- CLAMAREin L. Salica, Si quis alterum vulpiculam clamaverit, et apud Luxurium, ad convivium clamare, pro vocare est. Statius, Theb. l. 3. v. 169.Nec minus interea digestâ strage suorumHinc Chthonium coniux, hinc mater Penthea clamatAstyoche ----pro deplorare ac lamentari. Unde Conclamati, iam exurendi, quo de ritu vide Servium ad Virgilium, Aen. l. 6. Apud eundem Statium, Thebaid. l. 6. v. 13.---- quoties animosa resumitLeucothoe gemitus, et amica ad littora festâTempestate venit; planctu conclamat uterqueIsthmus ----pulchre exprimit sonitum undae illiase cautibus; quem Accius ele gantissimis his anapaestis imitatur,Atque ubi curvo littore latransUnda sub undis labunda sonat.Simul et circum magnitonantibusExcita saxis, saeva sonandoCrepitu clangente cachinnat.Sed divinius Homerus inimitabili illô, Il. ρ. v. 265. ἠϊόνες βοόωσι: quod Platonem, Poesi intentum, eam relinquere coegit et ad Philosophiam animum applicare, ut apud Eustathium legimus, eô quod vim dicendi Homericam assequi se posse desperaret. In Ecclesia Romana Clamare et Clamari, Monachi dicebantur, in Capitulo, quoties de delictis alios accusabant, aut ipsi accusabantur. Statuta Ordinis Sempringham. Distincte probibemus, ne alique Monialis in Conventu exsistens, ad Corpus Christi accedat Dominica, nisi ordinate clamaverit in hebdomada, privatim vel publice, si delictum privatum vel manifestum viderit, unde regularis clamatio fieri debeat, exceptis valde iuvenibus, vel valde vetulis. Quod quô modô fieri debeat, sic docet Liber Ordinis S. Victoris Par. MS. c. 33. Dum clamores facit, nemo loquatur, nisi qui clamorem facit et Abbas et qui clamatur. Qui clamorem facit, inprinis sic dicat: Clamo rem de fratre illo; qui autem clamatus fuerit, mox ut audierit nomen suum, nihil prorsus in sede sua respondeat, sed veniens coram Abbate, prius inclinans, postea erigens se, coram ipso stet, patienter exspectans hoc, quod frater suus super ipsum clamare habet. Qui autem clamat, non exaggeret clamorem suum, nec quaerat circuitiones verborum, sed aperte dicat, Ille fecit hoc. Auditô clamore, si culpabilem si cognoverit statim veniam petens, humiliter culpam suam confiteatur. Si autem si culpabilem non recognoverit, dicet breviter stans, Domine, non recordor me hoc fecisse aut dixisse, quod Frater dicit. Tunc ille, qui clamavit eum, ipsam clamationem non repetat: ipse vero prius, inclinans iubente Abbate, eat sedere. Quod si aliquis videt, Fratrem suum negare, quod verum est, bene licet ei de eo, quod vidit, vel audivit, testimonium perhibere. Sciendum vero est, quod ille, qui clamoreem facit, non faciet clamorem super illum, qui clamavit etc. Plura in hanc rem vide apud Car. du Fresine Glossar. Hinc formula Gallis frequens, Crier quelqu'un etc. Nec omittendum, quod clamare contra, pro plaudere quoque occurrit, apud saepius praedictum Statium, Theb. l. 8. v. 750.Qualis ab Arcadio rediit Tirynthius antro,Captivumque suem clamantibus intulit Argis,Erigitur Tydeus ----Ubi Lutatius, cum admiratione faventibus; et alter Scholiastes, Clamore sibi faventibus. Sic Clamor, pro plausu, eidem v. 722. eiusd. libriClamorem Aomi tollunt gemitumque Pelasgi etc.Vide quoque infra passim inprimis ubi de Voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.